라틴어 문장 검색

Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:3)
iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:16)
itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장4)
accusata illa, quod exsulem recepisset, aduocato fratre absoluta est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.7)
reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:5)
duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). aiunt non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:6)
Si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis,
악의가 있는 증인이 나서서 어떤 사람이 잘못하였다고 증언하면, (불가타 성경, 신명기, 19장16)
Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi.
그런데 그는 임금님께 가서 이 종을 모략하였습니다. 그러나 저의 주군이신 임금님께서는 하느님의 천사와 같으시니, 임금님께서 보시기에 좋으실 대로 하시기 바랍니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장28)
Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
그리고 첫째 달 초하룻날에 이민족 여자와 혼인한 모든 남자에 대한 조사를 마쳤다. (불가타 성경, 에즈라기, 10장17)
Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor;
지혜는 다정한 영, 그러나 하느님을 모독하는 자는 그 말에 책임을 지게 한다. 하느님께서 그의 속생각을 다 아시고 그의 마음을 샅샅이 들여다보시며 그의 말을 다 듣고 계시기 때문이다. (불가타 성경, 지혜서, 1장6)
Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
그들의 얼굴 표정이 자기들의 죄를 증언하고 그들은 소돔처럼 자기들의 죄악을 감추지 않고 드러낸다. 그들은 불행하여라! 스스로 재앙을 불러들였다. (불가타 성경, 이사야서, 3장9)
Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo!
뇌물 때문에 죄인을 죄 없다 하고 죄 없는 이들의 권리를 빼앗는 자들! (불가타 성경, 이사야서, 5장23)
Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas.
네 자매들보다 더 역겹게 행동하고 죄를 지어 그들이 유리한 판결을 받게 하였으니, 너도 마땅한 수치를 당하여라. 네 자매들이 오히려 너보다 더 의롭게 여겨진다. 네가 이렇게 네 자매들이 의롭게 여겨지도록 만들었으니, 너도 부끄러워하면서 마땅한 수치를 당하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장52)
Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos
그때에 어떤 칼데아인들이 나서서 악의로 유다인들을 고발하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장8)
Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
임금은 분부를 내려, 악의로 다니엘을 고발한 그 사람들을 끌어다가, 자식들과 아내들과 함께 사자 굴 속으로 던지게 하였다. 그들이 굴 바닥에 채 닿기도 전에 사자들이 달려들어 그들의 뼈를 모조리 부수어 버렸다. (불가타 성경, 다니엘서, 6장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION